infra solem ambit ingens sidus appellatum veneris, alterno meatu vagum ipsisque cognominibus aemulum solis ac lunae. praeveniens quippe et ante matutinum exoriens luciferi nomen accepit ut sol alter diemque maturans, contra ab occasu refulgens nuncupatur vesper ut prorogans lucem vicemve lunae reddens. quam naturam eius pythagoras samius primus deprehendit olympiade circiter xlii, qui fuit urbis romae annus cxlii. iam magnitudine extra cuncta alia sidera est, claritatis quidem tantae, ut unius huius stellae radiis umbrae reddantur. itaque et in magno nominum ambitu est. alii enim iunonis, alii isidis, alii matris deum appellavere. huius natura cuncta generantur in terris. namque in alterutro exortu genitali rore conspergens non terrae modo conceptus inplet, verum animantium quoque omnium stimulat. signiferi autem ambitum peragit trecenis et duodequinquagenis diebus, a sole numquam absistens partibus sex atque quadraginta longius, ut timaeo placet.