sed a carcinite taurica incipit, quondam mari circumfusa et ipsa qua nunc campi iacent; dein vastis attollitur iugis. triginta sunt eorum populi, ex iis mediterranei xxiii; vi oppida orgocini, characeni, assyrani, stactari, acisalitae, caliordi. iugum ipsum scythotauri tenent; cluduntur ab occidente cherroneso nea, ab ortu scythis satarcis. in ora a carcine oppida taphrae in ipsis angustiis paeninsulae, mox heraclea cherronesus, libertate a romanis donatum; megarice vocabatur antea, praecipui nitoris, in toto eo tractu custoditis graeciae moribus, [v] passuum ambiente muro. inde parthenium promunturium, taurorum civitas placia, symbolum portus, promunturium criu metopon adversum carambico asiae promunturio, per medium euxinum procurrens [clxx] intervallo, quae maxime ratio scythici arcus formam efficit. ab eo taurorum portus multi et lacus. oppidum theodosia a criu metopo [cxxv] p., a cherroneso vero [clxv]. ultra fuere oppida cytae, zephyrium, acrae, nymphaeum, dia. restat longe validissimum in ipso bospori introitu panticapaeum milesiorum, a theodosia [lxxxvii] d p., a cimmerio vero oppido trans fretum sito mm d, ut diximus, passuum. haec ibi latitudo asiam ab europa separat, eaque ipsa pedibus plerumque pervia glaciato freto. bospori cimmerii longitudo [xii] d passuum. oppida habet hermisium, myrmecium et intus insulam alopecen. per maeotim autem ab extremo isthmo, qui locus taphrae vocatur, ad os bospori [cclx] longitudo colligit.