reliquis animi bonis praestitere ceteros mortales: sapientia ob id cati, corculi apud romanos cognominati, apud graecos socrates, oraculo apollinis pythii praelatus cunctis. rursus mortales oraculorum societatem dedere chiloni lacedaemonio tria praecepta eius delphis consecrando aureis litteris, quae sunt haec: "nosse se quemque," et "nihil nimium cupere, comitemque aeris alieni atque litis esse miseriam." quin et funus eius, cum victore filio olympiae expirasset gaudio, tota graecia prosecuta est.