previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

55. [150]

iniquum tibi videtur, Atti, esse non isdem legibus omnis teneri. primum, ut id iniquissimum esse confitear, eius modi est ut commutatis eis1 opus sit legibus, non ut his quae sunt non pareamus. deinde quis umquam hoc senator recusavit ne2, cum3 altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere? quam multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta et4 difficilia quae subimus! atque haec omnia tamen5 honoris et amplitudinis commodo compensantur. converte nunc ad equestrem ordinem atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones; non perferent. putant enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse oportere qui summum6 locum civitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiverunt. [151] atque ut omittam leges alias omnis quibus nos tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem: '“ne quis iudicio circumveniretur”,' C. Gracchus tulit; eam legem pro plebe, non in plebem tulit. postea L. Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis, populum Romanum quem ab hoc genere liberum acceperat adligare novo quaestionis genere ausus non est. quod si fieri posse existimasset, pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem proscriptionis suae qua est usus7 in veteres iudices in hanc unam quaestionem contulisset8. [152] nec nunc quicquam agiturmihi credite, iudices, et prospicite id quod providendum estnisi ut equites Romani9 in huiusce legis periculum concludantur10; neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. nam ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia, quales, ut vere11 dicam, vos estis et ceteri qui sine cupiditate vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suam12 redacturos, si constitutum sit ut de eis qui rem iudicarint13 huiusce modi iudicia fieri possint. vident enim auctoritatem huius ordinis confirmari, vident iudicia comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis vestrae posse confidunt. [153] quis enim de homine audeat paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, cum videat sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam?


1 eis eos ς: fort. ideo

2 recusavit ne Baiter: accusavit ut codd.

3 cum quo Lambinus

4 et ςa: ac bχψ

5 tamen ς, Lambinus: tantum cett.

6 qui in summum plures dett.

7 qua est usus Manutius: questus codd.

8 obtulisset b1ψ1

9 equites Romani codd. Lambini: eques R. ςb1χψ1: equester ordo b2ψ2a

10 concludantur codd. Lambini: concludatur σψ2a: includatur bχψ1

11 vere bψ2: vero cett.

12 potestatem suam Manutius: potestate sua codd. sit Lambinus: est codd.

13 iudicarint Manutius: iudicarent codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: