previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. [31] neque est hoc satis; tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, tamen ut ad hoc nefarium facinus accederet aditum sibi aliis sceleribus ante munivit. nam cum esset gravida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus putaretur1, mulierem veneno interfecit ut una illud2 quod erat ex fratre conceptum necaretur. post fratrem adgressus est; qui sero iam exhausto illo poculo mortis3, cum et de suo et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione huius voluntatis est mortuus. ita mulierem ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a natura lucem4 accipere potuerunt; ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil5 sanctum esse posse a6 cuius audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae tegere potuissent7. [32] memoria teneo Milesiam quandam mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus secundis8 accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse damnatam; nec9 iniuria quae spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae, designatum rei publicae civem sustulisset. quanto est Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortem10 atque cruciatum. ceteri non videntur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse, Oppianicus inventus est qui in uno corpore pluris11 necaret.


1 putaretur αa: videretur Mμ

2 illud σψa: illa Mb: cum illa ς, Lambinus

3 mortis del. Gruter

4 lucem ςa: propriam lucem Mμ

5 clausum nihil om. s1

6 a ςa: om. Mμ

7 custodiae... potuissent ςBa: custodia... potuisset Mμ

8 secundis om. ςBa (contra Quintil. viii. 4. 11)

9 nec ςa: neque Mμ

10 mortem vim Quintil.

11 plures PMμ: multos σψ2a

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: