[167]
quid
umquam habitus in se admisit ut hoc tantum ab eo facinus
non abhorrere videatur? quid autem magno opere Oppianicum
metuebat, cum ille verbum omnino in hac ipsa causa
nullum facere potuerit, huic autem accusatores viva matre1
deesse non possint2? id3 quod iam intellegetis. an ut de
causa eius periculi nihil decederet, ad causam novum crimen
accederet? quod autem tempus veneni dandi illo die, illa4
frequentia? per quem porro5 datum? unde sumptum? quae
deinde interceptio poculi? cur non de integro autem datum?
multa sunt quae dici possunt, sed non committam ut videar
non dicendo voluisse dicere; res enim6 se ipsa defendit7.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.