1.
animum adverti1, iudices, omnem accusatoris orationem
in duas divisam esse partis2, quarum altera mihi niti et
magno opere confidere videbatur3 invidia iam inveterata
iudici Iuniani, altera4 tantum modo consuetudinis causa
timide et diffidenter attingere rationem venefici criminum,
qua de re lege est haec quaestio constituta. itaque mihi
certum est hanc eandem distributionem invidiae et criminum
sic in defensione servare ut omnes intellegant nihil me
nec subterfugere voluisse reticendo nec obscurare dicendo.
[2]
sed cum considero quo modo mihi in utraque re sit elaborandum,
altera pars et ea5 quae propria est iudici vestri et
legitimae venefici quaestionis per mihi brevis et non magnae
in dicendo contentionis fore videtur, altera autem quae
procul ab6 iudicio remota est, quae contionibus seditiose
concitatis accommodatior est quam tranquillis moderatisque
iudiciis, perspicio quantum in agendo difficultatis et quantum
laboris sit habitura.
[3]
sed in hac7 difficultate illa me res
tamen, iudices, consolatur quod vos de criminibus sic audire
consuestis ut eorum omnium8 dissolutionem ab oratore quaeratis,
ut non existimetis plus vos ad salutem reo largiri
oportere quam quantum defensor purgandis criminibus consequi
et dicendo probare potuerit. de invidia autem sic
inter nos9 disceptare debetis ut non quid dicatur a nobis
sed quid oporteat dici consideretis. agitur enim in criminibus
A. Cluenti proprium periculum, in invidia causa
communis. quam ob rem alteram partem causae sic agemus
ut vos doceamus, alteram sic ut oremus; in altera
diligentia vestra nobis adiungenda est, in altera fides imploranda.
nemo est enim qui invidiae sine vestro ac sine
talium virorum subsidio possit resistere.
[4]
equidem quod
ad me attinet, quo me vertam nescio10. negem fuisse illam11
infamiam iudici corrupti? negem esse illam rem agitatam
in contionibus, iactatam in iudiciis, commemoratam in senatu?
evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam
penitus insitam, tam vetustam? non est12 nostri ingeni,
vestri auxili est, iudices, huius innocentiae sic in hac calamitosa
fama quasi in aliqua perniciosissima flamma atque
in communi incendio subvenire.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.