[183]
an hoc dicitis —
mihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi adhuc1
non esse hoc2 dictum mementote — cum haberetur de furto
quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? hoc
uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa
veritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat,
quod aut ei qui in fraude3 callidi sunt non tantum audent
quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque
proiecta est a consiliis malitiae deseruntur. quod si aut
confidens astutia aut callida esset audacia, vix ullo4 obsisti
modo posset5. Vtrum6 furtum factum non est? at nihil
clarius Larini7. an ad Stratonem suspicio non pertinuit?
at is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est
indicatus. an id actum non est in quaerendo? quae
fuit igitur8 alia causa quaerendi? an id quod vobis
dicendum9 est, et quod tum Sassia dictitavit: cum de
furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis
dixisse10 de veneno?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.