[6]
quam ob rem a vobis, iudices, ante quam
de ipsa causa dicere incipio, haec postulo, primum id quod
aequissimum est ut ne quid huc1 praeiudicati2 adferatis —
etenim non modo auctoritatem sed etiam nomen iudicum
amittemus, nisi hic ex ipsis causis iudicabimus, si3 ad causas
iudicia iam facta domo deferemus; — deinde4 si quam opinionem
iam vestris mentibus comprehendistis, si eam ratio
convellet, si oratio5 labefactabit, si denique veritas extorquebit,
ne repugnetis eamque animis vestris aut libentibus
aut aequis remittatis; tum autem cum ego una quaque de
re dicam et diluam, ne ipsi quae contraria sint6 taciti cogitationi
vestrae subiciatis sed ad7 extremum exspectetis meque8
meum dicendi ordinem servare patiamini; cum peroraro,
tum9 si quid erit praeteritum animo10 requiratis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.