[177]
quaestio illo die de amicorum sententia dimissa1 est.
satis longo intervallo post iterum advocantur. habetur
de integro quaestio; nulla vis tormentorum acerrimorum
praetermittitur; aversari2 advocati et iam3 vix ferre posse,
furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut
sperasset ea quae cogitasset procedere. cum iam tortor
atque essent tormenta4 ipsa defessa neque tamen illa finem
facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus
populi ornatus et summa virtute praeditus, intellegere se
dixit non id agi ut verum inveniretur sed ut aliquid falsi
dicere cogerentur. hoc postquam ceteri comprobarunt,
ex omnium sententia constitutum est satis videri esse quaesitum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.