cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad L. Quinctium11 contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque aegrotavit. cum esset una Sassia eaque Sex. Albio12 quodam colono, homine valenti13, qui simul esse solebat familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati posset14, et ius illud matrimoni castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servolus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiare15 solitus esse. interea Oppianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni in Falerno16 diutius ferre posset et huc ad urbem profectus esset — solebat enim extra portam aliquid habere conducti — cecidisse de17 equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 scelus suum ςba: suum scelus Mσψ
4 latentius Naugerius: latius Mμa
7 casum minime b2ψ2a: mortem satis Mμ
10 potius ad alios ςa: ad alios potius Mμ
11 L. Quinctium αa: C. Quinctilium Mμ
12 eaque Sex. b2ψ2a: ea questio ς: et Statio Mμ
15 domino renunt. ςa: renunt. domino Mμ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.