quid est quod iam de Oppianici persona causaque1 plura dicamus? apud eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant locus ei primus est constitutus. accusatus est criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt et praeterea multis quae ego omnia nunc2 omitto; accusatus est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C.3 Fabricium conscium malefici condemnarant. [60] Vtrum per deos immortalis! magis est mirandum quod is condemnatus est, an quod omnino respondere ausus est? quid enim illi iudices facere potuerunt? qui si innocentis Fabricios condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus consentire4 iudiciis debuerunt. an vero illi sua per se5 ipsi iudicia rescinderent6, cum ceteri soleant in iudicando ne ab aliorum iudiciis discrepent providere? et illi7 qui Fabrici libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, quia conscius8, condemnassent, ipsum principem atque architectum sceleris absolverent? et qui ceteros nullo praeiudicio facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc quem bis iam condemnatum9 acceperant liberarent? [61] tum vero illa iudicia senatoria non falsa invidia sed vera atque insigni turpitudine notata atque operta dedecore et infamia defensioni locum nullum reliquissent. quid enim tandem illi iudices responderent, si qui ab eis quaereret: 'Condemnastis Scamandrum, quo crimine?' 'nempe quod habitum per servum medici veneno necare voluisset.10' 'quid habiti morte Scamander consequebatur?' 'nihil, sed administer erat Oppianici.' 'et condemnastis C. Fabricium, quid ita?11' 'quia, cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus autem eius in maleficio deprensus esset, illum expertem eius consili fuisse non probabatur.' si igitur ipsum Oppianicum bis suis iudiciis condemnatum absolvissent, quis tantam turpitudinem iudiciorum, quis tantam inconstantiam rerum iudicatarum, quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset? [62]
quod si hoc videtis quod iam hac omni oratione patefactum est, illo iudicio reum condemnari, praesertim ab isdem iudicibus qui duo praeiudicia fecissent, necesse fuisse, simul illud videatis necesse est, nullam accusatori12 causam esse13 potuisse cur iudicium vellet corrumpere.