[161]
Cn. Decidio1 Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in calamitate eius ab huius familia factam esse dixit2. ab nullo ille liberalius quam a Cluentio tractatus est. huius illum opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc cum ipse tum omnes eius amici necessariique3 cognorunt. Anchari et Paceni pastoribus huius vilicos4 vim et manus attulisse. cum quaedam in callibus5, ut solet, controversia pastorum esset orta, habiti vilici rem domini et privatam possessionem defenderunt. cum esset expostulatio facta, causa illis demonstrata sine iudicio controversiaque discessum est.