versatam esse3 in iudicio pecuniam constat; ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an ab4 reo. dicit accusator5 haec: 'primum gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus fuisset6, mearum tamen omnium fortunarum status incolumis maneret.' quid contra reus? 'primum ipsam7 multitudinem criminum et atrocitatem8 pertimescebam; deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam: postremo in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudici periculo contineretur.9' [82]
age, quoniam corrumpendi iudici causas ille multas et gravis habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. confecit tabulas diligentissime Cluentius. haec autem res habet hoc certe ut nihil possit neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatis10, tractatis, inquiritis, cum interea Cluentianae pecuniae vestigium nullum invenitis. quid? Albiana11 pecunia vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus12 venire possumus? tenentur uno in loco HS dcxl13, tenentur apud hominem audacissimum, tenentur apud iudicem; quid voltis amplius?