[191]
neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio suo
compararet sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret.
hinc enim illae sollicitationes servorum et minis et promissis,
hinc illae infinitae crudelissimaeque de morte Oppianici
quaestiones, quibus finem aliquando non mulieris modus
sed amicorum auctoritas fecit. ab eodem scelere illae
triennio post habitae Larini quaestiones, eiusdem amentiae
falsae conscriptiones quaestionum; ex eodem furore etiam
illa conscelerata exsectio linguae; totius denique huius1 ab
illa est et inventa et adornata2 comparatio criminis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.