[55]
cum
in consilium iri oporteret, quaesivit ab reo C. Iunius1 quaesitor
ex lege illa Cornelia quae tum erat clam an palam de
se sententiam ferri vellet. de Oppianici sententia responsum
est, quod is habiti familiarem Iunium esse dicebat,
clam velle ferri. itum est in consilium. omnibus sententiis
praeter unam quam suam Staienus esse dicebat Scamander
prima actione condemnatus est. quis tum erat
omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de
Oppianico factum esse arbitraretur? quid est illa damnatione
iudicatum, nisi venenum id quod habito daretur esse
quaesitum? quae porro2 tenuissima suspicio conlata in
Scamandrum est aut conferri potuit ut is sua sponte necare
voluisse habitum putaretur?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.