primum ergo ipsius artis inconstantia declarat quam incerta res sit. accedunt experimenta recentissimi census, quem intra quadriennium imperatores caesares vespasiani pater filiusque censores egerunt. nec sunt omnia vasaria excutienda; mediae tantum partis inter appenninum padumque ponemus exempla: cxx annos parmae tres edidere, brixilli unus, cxxv parmae duo, cxxx placentiae unus, faventiae una mulier, cxxxv bononiae l. terentius m. filius, arimini vero m. aponius cxl, tertulla cxxxvii. citra placentiam in collibus oppidum est veleiatium, in quo cx annos sex detulere, quattuor vero centenos vicenos, unus cxl, m. mucius m. filius galeria felix. ac ne pluribus moremur in re confessa, in regione italiae octava centenum annorum censi sunt homines liiii, centenum denum homines xiiii, centenum vicenum quinum homines duo, centenum tricenum homines quattuor, centenum tricenum quinum aut septenum totidem, centenum quadragenum homines tres.