animae leonis virus grave, ursi pestilens. contacta halitu eius nulla fera attingit, ociusque putrescunt adflata. e reliquis homini tantum infici natura voluit pluribus modis, et ciborum ac dentium vitiis, sed maxime senio. dolorem sentire non poterat, tactu sensuque omni carebat sine qua nihil sentitur; eadem commeabat recens assidue, exitura supremo et sola ex homine superfutura, denique haec trahebatur e caelo: huius quoque tamen reperta poena est, ut neque id ipsum, quo vivitur, in vita iuvaret. parthorum populis haec praecipue et a iuventa propter indiscretos cibos, namque et vino faetent ora nimio; sed sibi proceres medentur grano assyrii mali, cuius et suavitas praecipua, in esculenta addito.