Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
72.
consules cum Scaptium non silentio modo, sed cum adsensu etiam audiri animaduertissent, deos hominesque testantes flagitium ingens fieri, patrum primores arcessunt.
[2]
[p. 3105]cum iis circumire tribus, orare ne pessimum facinus peiore exemplo admitterent iudices in suam rem litem uertendo, cum praesertim etiamsi fas sit curam emolumenti sui iudici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum animis.
[3]
nam famae quidem ac fidei damna maiora esse quam quae aestimari possent: hoc legatos referre domum, hoc uolgari, hoc socios audire, hoc hostes, quo cum dolore hos, quo cum gaudio illos?
[4]
Scaptione hoc, contionali seni, adsignaturos putarent finitimos populos? clarum hac fore imagine Scaptium; sed populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam laturum.
[5]
quem enim hoc priuatae rei iudicem fecisse ut sibi controuersiosam adiudicaret rem? Scaptium ipsum id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum.
[6]
haec consules, haec patres uociferantur; sed plus cupiditas et auctor cupiditatis [Scaptius] ualet. uocatae tribus iudicauerunt agrum publicum populi Romani esse.
[7]
nec abnuitur ita fuisse, si ad iudices alios itum foret; nunc haud sane quicquam bono causae leuatur dedecus iudicii; idque non Aricinis Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque acerbius uisum. reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.