Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
[p. 3010]deserta omnia, sine capite, sine uiribus, di praesides ac fortuna urbis tutata est, quae Uolscis Aequisque praedonum potius mentem quam hostium dedit.
[2]
adeo enim nullam spem non potiundi modo sed ne adeundi quidem Romana moenia animus eorum cepit tectaque procul uisa atque imminentes tumuli auertere mentes eorum, ut totis passim
[3]
castris fremitu orto quid in uasto ac deserto agro inter tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum copiis, petere possent, signa repente conuellerent transuersisque itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles transirent. eo uis omnis tempestasque belli conuersa est.
[4]
interim Hernici Latinique pudore etiam, non misericordia solum, moti si nec obstitissent communibus hostibus infesto agmine Romanam urbem petentibus nec opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt.
[5]
ubi cum hostes non inuenissent, secuti famam ac uestigia obuii fiunt descendentibus ab Tusculana in Albanam uallem. ibi haudquaquam aequo proelio pugnatum est, fidesque sua sociis parum felix in praesentia fuit.
[6]
[p. 3011]haud minor Romae fit morbo strages quam quanta ferro sociorum facta erat. consul qui unus supererat moritur; mortui et alii clari uiri, M. Ualerius, T. Uerginius Rutulus augures, Ser. Sulpicius curio maximus;
[7]
et per ignota capita late uagata est uis morbi, inopsque senatus auxilii humani ad deos populum ac uota uertit. iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire pacemque exposcere deum,
[8]
ad id quod sua quemque mala cogebant auctoritate publica euocati omnia delubra implent. stratae passim matres, crinibus templa uerrentes, ueniam irarum caelestium finemque pesti exposcunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.