previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. sed magis oboedienter uentum in curiam esse quam obnoxie dictas sententias accepimus. [2] [p. 3055]L. Ualerium Potitum proditum memoriae est post relationem Ap. Claudi, priusquam ordine sententiae rogarentur, postulando ut de re publica liceret dicere, prohibentibus minaciter decemuiris proditurum se ad plebem denuntiantem, tumultum exciuisse. [3] nec minus ferociter M. Horatium Barbatum isse in certamen, decem Tarquinios appellantem admonentemque Ualeriis et Horatiis ducibus pulsos reges. [4] nec nominis homines tum pertaesum esse, quippe quo Iouem appellari fas sit, quo Romulum, conditorem urbis, deincepsque reges, quod sacris etiam ut sollemne retentum sit: superbiam uiolentiamque tum perosus regis. [5] quae si in rege tum [eodem] aut in filio regis ferenda non fuerint, quem <eadem> laturum in tot priuatis? [6] uiderent ne uetando in curia libere homines loqui extra curiam etiam mouerent uocem; neque se uidere qui sibi minus priuato ad contionem populum uocare quam illis senatum cogere liceat. [7] ubi uellent experirentur quanto fortior dolor libertate sua uindicanda quam cupiditas in iniusta dominatione esset. [8] de bello Sabino eos referre, tamquam maius ullum populo Romano bellum sit quam cum iis qui legum ferendarum causa creati nihil iuris in ciuitate reliquerint; qui comitia, qui annuos magistratus, qui uicissitudinem imperitandi, quod unum exaequandae sit libertatis, sustulerint; qui priuati fasces et regium imperium habeant. [9] [p. 3056]fuisse regibus exactis patricios magistratus; creatos postea post secessionem plebis plebeios; cuius illi partis essent, rogitare. populares? quid enim eos per populum egisse? optimates? qui anno iam prope senatum non habuerint, tunc ita habeant ut de re publica loqui prohibeant? [10] ne nimium in metu alieno spei ponerent; grauiora quae patiantur uideri iam hominibus quam quae metuant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (14 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: