Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
inde paulatim, seu pace deum impetrata seu grauiore tempore anni iam circumacto, defuncta morbis corpora salubriora esse incipere,
[2]
uersisque animis iam ad publicam curam, cum aliquot interregna exissent, P. Ualerius Publicola tertio die quam interregnum inierat consules creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Ueturium Geminum, siue ille Uetusius fuit.
[3]
ante diem tertium idus Sextiles consulatum ineunt, iam satis ualida ciuitate ut non solum arcere bellum sed ultro etiam inferre posset.
[4]
igitur nuntiantibus Hernicis in fines suos transcendisse hostes impigre promissum auxilium. duo consulares exercitus scripti. Ueturius missus in Uolscos ad bellum ultro inferendum:
[5]
Tricipitinus populationibus arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam in Hernicos procedit.
[6]
[p. 3012]Ueturius primo proelio hostes fundit fugatque: Lucretium dum in Hernicis sedet praedonum agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum, inde demissum in campos. uastauere agros Praenestinum Gabinumque; ex Gabino in Tusculanos flexere colles.
[7]
urbi quoque Romae ingens praebitus terror, magis in re subita quam quod ad arcendam uim parum uirium esset. Q. Fabius praeerat urbi; is armata iuuentute dispositisque praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit.
[8]
itaque hostes praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non ausi, cum circumacto agmine redirent quanto longius ab urbe hostium abscederent eo solutiore cura, in Lucretium incidunt consulem iam ante exploratis itineribus suis instructum et ad certamen intentum.
[9]
igitur praeparatis animis repentino pauore perculsos adorti aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in cauas ualles, cum exitus haud in facili essent, circumueniunt.
[10]
ibi Uolscum nomen prope deletum est. tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos quinquaginta uiuos captos, signa uiginti septem militaria relata in quibusdam annalibus inuenio, ubi etsi adiectum aliquid numero sit, magna certe caedes fuit.
[11]
uictor consul ingenti praeda potitus eodem in statiua rediit. tum consules castra coniungunt, et Uolsci Aequique adflictas uires suas in unum contulere. tertia illa pugna eo anno fuit. eadem fortuna uictoriam dedit; fusis hostibus etiam castra capta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.