previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo gloria rediit. et auget gloriam adueniens exposita omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. [2] [p. 3015]reliqua uendita, quibus domini non exstitere. debebatur omnium consensu consuli triumphus; sed dilata res est, tribuno de lege agente; id antiquius consuli fuit. [3] iactata per aliquot dies cum in senatu res tum apud populum est; cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit. [4] tum imperatori exercituique honos suus redditus. triumphauit de Uolscis Aequisque; triumphantem secutae suae legiones. alteri consuli datum ut ouans sine militibus urbem iniret. [5] anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio nouos adgressa consules est; erant consules P. Uolumnius Ser. Sulpicius. [6] eo anno caelum ardere uisum, terra ingenti concussa motu est. bouem locutam, cui rei priore anno fides non fuerat, creditum. inter alia prodigia et carne pluit, quem imbrem ingens numerus auium interuolitando rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita iacuisse per aliquot dies ut nihil odor mutaret. [7] libri per duumuiros sacrorum aditi; pericula a conuentu alienigenarum praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus caedesque inde fierent; inter cetera monitum ut seditionibus abstineretur. id factum ad impediendam legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen. [8] ecce, ut idem in singulos annos orbis uolueretur, Hernici nuntiant Uolscos et Aequos, etsi abscisae res sint, reficere exercitus; Antii summam rei positam; Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere; id caput, eas uires belli esse. [9] ut haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur; consules belli administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Uolsci, alteri ut Aequi prouincia esset. [10] [p. 3016]tribuni coram in foro personare, fabulam compositam Uolsci belli, Hernicos ad partes paratos. iam ne uirtute quidem premi libertatem populi Romani sed arte eludi. [11] quia occidione prope occisos Uolscos et Aequos mouere sua sponte arma posse iam fides abierit, nouos hostes quaeri; coloniam fidam propinquam infamem fieri. [12] bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, quam oneratam armis ex urbe praecipiti agmine acturi essent, exsilio et relegatione ciuium ulciscentes tribunos. [13] sic, ne quid aliud actum putent, uictam legem esse, nisi dum in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caueant ne possessione urbis pellantur, ne iugum accipiant. [14] si animus sit, non defore auxilium; consentire omnes tribunos. nullum terrorem externum, nullum periculum esse; cauisse deos priore anno ut tuto libertas defendi posset. haec tribuni.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.6
  • Cross-references to this page (27):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Lucretius Tricipitinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Liber
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ovatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ser. Sulpicius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumphi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Volumnius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Veturius Geminus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Duumviri
    • Harper's, Duo Viri
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DUO VIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXSI´LIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), OVA´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRINCEPS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIBYLLI´NI LIBRI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ECETRA
    • Smith's Bio, Cameri'nus
    • Smith's Bio, Cicuri'nus
    • Smith's Bio, Gallus, P. Volu'mnius
    • Smith's Bio, Tricipti'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: