previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [p. 3005]consules inde A. Postumius Albus Sp. Furius Fusus. —Furios Fusios scripsere quidam; id admoneo ne quis immutationem uirorum ipsorum esse quae nominum est putet. [2] —haud dubium erat quin cum Aequis alter consulum bellum gereret. itaque Aequi ab Ecetranis Uolscis praesidium petiere; quo cupide oblatoadeo ciuitates hae perpetuo in Romanos odio certauerebellum summa ui parabatur. [3] sentiunt Hernici et praedicunt Romanis Ecetranum ad Aequos descisse. suspecta et colonia Antium fuit, quod magna uis hominum inde, cum oppidum captum esset, confugisset ad Aequos; isque miles per bellum Aequicum uel acerrimus fuit; [4] compulsis deinde in oppida Aequis, ea multitudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienauit. [5] necdum matura re cum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus ut principibus coloniae Romam excitis quaererent quid rei esset. [6] qui cum haud grauate uenissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata ut magis suspecti quam uenerant dimitterentur. [7] bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius consulum alter cui ea prouincia euenerat profectus in Aequos, Hernicorum in agro populabundum hostem inuenit, ignarusque multitudinis, quia nusquam uniuersa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnae commisit. [8] primo concursu pulsus se intra castra recepit. neque is finis periculi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta ui castra sunt circumsessa atque oppugnata ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset. [9] [p. 3006]Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiauerunt, tantumque terrorem incussere patribus ut, quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur uideret ne quid res publica detrimenti caperet. [10] ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes qui arma ferre possent optimum uisum est: pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti; [11] ad eum explendum Latini Hernicique et colonia Antium dare Quinctio subitarios militesita tum repentina auxilia appellabantiussi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.7
  • Cross-references to this page (26):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, A. Postumius Albus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Proconsulis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Quintius Barbatus Capitolinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ager publicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Valerius Potitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dilectus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ecetranis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Furii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sp. Furius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DICTA´TOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUSTI´TIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PROCONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PROPRAETOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´NTIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ECETRA
    • Smith's Bio, Albi'nus
    • Smith's Bio, Fu'ria Gens
    • Smith's Bio, Medulli'nus
    • Smith's Bio, Vindi'cius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: