previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

53. tum Ualerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus quibus uideretur reuocandam componendasque res, decemuiris quoque ab ira et impetu multitudinis praecauere iubentur. [2] profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur, quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei. ob haec iis aduenientibus gratiae actae; Icilius pro multitudine uerba facit. [3] idem, cum de condicionibus ageretur, quaerentibus legatis quae postulata plebis essent, composito iam ante aduentum legatorum consilio ea postulauit ut appareret in aequitate rerum plus quam in armis reponi spei. [4] potestatem enim tribuniciam prouocationemque repetebant, quae ante decemuiros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem. [5] de decemuirorum modo supplicio atrox postulatum fuit; dedi quippe eos aequum censebant uiuosque igni concrematuros minabantur. [6] legati ad ea: 'quae consilii fuerunt adeo aequa postulastis ut ultro uobis deferenda fuerint; libertati enim ea praesidia petitis, non licentiae ad impugnandos alios. [7] [p. 3076]irae uestrae magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis et prius paene quam ipsi liberi sitis dominari iam in aduersarios uoltis. [8] nunquamne quiescet ciuitas nostra a suppliciis aut patrum in plebem Romanam aut plebis in patres? scuto uobis magis quam gladio opus est. [9] satis superque humili est, qui iure aequo in ciuitate uiuit, nec inferendo iniuriam nec patiendo. [10] etiam si quando metuendos uos praebituri estis, cum reciperatis magistratibus legibusque uestris iudicia penes uos erunt de capite nostro fortunisque, tunc ut quaeque causa erit statuetis: nunc libertatem repeti satis est.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: