Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore iuuentutis praemisso arcem Tusculanam improuiso nocte capiunt, reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt ut distenderent hostium copias.
[2]
haec celeriter Romam, ab Roma in castra Antium perlata mouent Romanos haud secus quam si Capitolium captum nuntiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum meritum et similitudo ipsa periculi reposcere datum auxilium uidebatur.
[3]
Fabius omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium conuehit; ibi modico praesidio relicto, citatum agmen Tusculum rapit. nihil praeter arma et quod cocti ad manum fuit cibi ferre militi licuit; commeatum ab Roma consul Cornelius subuehit.
[4]
aliquot menses Tusculi bellatum. parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat; partem Tusculanis dederat ad arcem reciperandam. ui nunquam eo subiri potuit: fames postremo inde detraxit hostem.
[5]
qua postquam uentum ad extremum est, inermes nudique omnes sub iugum ab Tusculanis missi. hos ignominiosa fuga domum se recipientes Romanus consul in Algido consecutus ad unum omnes occidit.
[6]
[p. 3034]uictor ad Columen—id loco nomen est—exercitu reducto castra locat. et alter consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus.
[7]
ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc Uolscos, hinc Aequos populantur. eodem anno descisse Antiates apud plerosque auctores inuenio; L. Cornelium consulem id bellum gessisse oppidumque cepisse. certum adfirmare, quia nulla apud uetustiores scriptores eius rei mentio est, non ausim.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.