Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
72.
consules, cum Scaptium non silentio modo, sed
cum adsensu etiam audiri animadvertissent, deos hominesque testantes flagitium ingens fieri patrum primores arcessunt.
[2]
cum iis circumire tribus, orare, ne
pessimum facinus peiore exemplo admitterent iudices
in suam rem litem vertendo, cum praesertim, etiam si
fas sit curam emolumenti sui iudici esse, nequaquam
tantum agro intercipiendo adquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum animis.
[3]
nam famae quidem ac fidei damna maiora esse, quam
quae aestimari possent: hoc legatos referre domum,
[p. 215]
hoc vulgari, hoc socios audire, hoc hostes, quo cum
dolore hos, quo cum gaudio illos?
[4]
Scaptione hoc, contionali seni, adsignaturos putarent finitimos populos?
clarum hac fore imagine Scaptium;
[5]
sed populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam laturum. quem enim hoc privatae rei iudicem
fecisse, ut sibi controversiosam adiudicaret rem?
[6]
Scaptium ipsum id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum. haec consules, haec patres vociferantur; sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius
valet. vocatae tribus iudicaverunt agrum publicum
populi Romani esse.
[7]
nec abnuitur ita fuisse, si ad
iudices alios itum foret; nunc haud sane quicquam
bono causae levatur dedecus iudicii. idque non Aricinis Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque acerbius visum. reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.