previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata plebe veniunt, multitudo clamore ingenti nunc consulum, nunc patrum fidem inplorant nec ante moverunt de sententia consulem, quam tribuni se in auctoritate patrum futuros esse polliciti sunt. [2] tunc referente consule de tribunorum et plebis postulatis senatus consulta fiunt, ut neque tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum educerent; in reliquum magistratus continuari et eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam esse.

consules fuere in patrum potestate; [3] tribuni reclamantibus consulibus refecti. patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. nulla toto anno vehementior actio consulis fuit. 'mirer' inquit, [4] 'si vana vestra, patres conscripti, auctoritas ad plebem est? vos elevatis eam; quippe, quia plebs senatus consultum in continuandis magistratibus solvit, ipsi quoque solutum vultis, ne temeritati multitudinis cedatis. [5] tamquam id sit plus posse in civitate plus levitatis ac licentiae habere. levius enim vaniusque profecto est sua decreta et consulta tollere quam aliorum. [6] imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam et, qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exemplo peccate potius, quam alii vestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari patiar. [7] te vero, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum, ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam invidiamque, quae ex continuato eo inpenderet, levatam putem.' [8] communiter inde edicunt, ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis fecisset, se id suffragium non observaturos. [p. 162]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (13 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: