previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata plebe veniunt. multitudo clamore ingenti nunc consulum, nunc patrum fidem implorant nec ante moverunt de sententia consulem quam tribuni se in auctoritate patrum futuros esse polliciti sunt. [2] tunc referente consule de tribunorum et plebis postulatis senatus consulta fiunt ut1 neque tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum educerent; in reliquum magistratus continuari et eosdem2 tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam esse. [3] consules fuere in patrum potestate: tribuni reclamantibus consulibus refecti. patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. nulla toto anno vehementior actio consulis fuit. [4] “mirerinquit, “si vana vestra, patres conscripti, auctoritas ad plebem est? vos elevatis eam; quippe qui quia3 plebs senatus consultum continuandis4 magistratibus solvit, [5?] ipsi quoque solutum voltis, ne temeritati [p. 74] multitudinis cedatis, tamquam id sit plus posse in5 civitate plus levitatis ac licentiae habere. levius enim vaniusque profecto est sua decreta et consulta tollere quam aliorum. [6] imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam, et qui exemplo aliis esse debetis aliorum exemplo peccate6 potius quam alii vestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari patiar. [7] te vero, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam, invidiam quae7 ex continuato eo impenderet levatam putem.” [8] communiter inde edicunt ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis fecisset, se id suffragium non observaturos.

1 fiunt ut V: fiunt ω.

2 eosdem V ς: eos ω.

3 qui quia miadvig: quia quia V: quia ω.

4 continuandis Madvig: in continuandis ω.

5 A.U.C. 294

6 peccate klock: peccatis ω.

7 invidiam quae VH: inuuidiamque quae ω: inuuidiam quaeque D? L.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (6):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: