Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum
perturbata plebe veniunt. multitudo clamore ingenti nunc consulum, nunc patrum fidem implorant
nec ante moverunt de sententia consulem quam
tribuni se in auctoritate patrum futuros esse polliciti
sunt.
[2]
tunc referente consule de tribunorum et
plebis postulatis senatus consulta fiunt ut1 neque tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab
urbe exercitum educerent; in reliquum magistratus
continuari et eosdem2 tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam esse.
[3]
consules fuere in patrum potestate: tribuni reclamantibus consulibus refecti. patres quoque, ne quid cederent plebi, et
ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. nulla toto
anno vehementior actio consulis fuit.
[4]
“mirer” inquit, “si vana vestra, patres conscripti, auctoritas ad
plebem est? vos elevatis eam; quippe qui quia3 plebs senatus consultum continuandis4 magistratibus solvit,
[5?]
ipsi quoque solutum voltis, ne temeritati [p. 74]
multitudinis cedatis, tamquam id sit plus posse in5 civitate plus levitatis ac licentiae habere. levius enim vaniusque profecto est sua decreta et consulta tollere quam aliorum.
[6]
imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam, et qui exemplo aliis esse debetis aliorum exemplo peccate6 potius quam alii vestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari patiar.
[7]
te vero, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris
auctam, invidiam quae7 ex continuato eo impenderet levatam putem.”
[8]
communiter inde edicunt ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis fecisset, se id suffragium non observaturos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.