Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. anno trecentensimo1 altero quam2 condita Roma erat iterum mutatur forma civitatis,
ab
consulibus ad decemviros,
quem ad modum ab regibus
ante ad consules venerat,
translato imperio.
minus
insignis,
quia non diuturna,
mutatio fuit.
[
2]
laeta enim
principia magistratus eius nimis luxuriavere;
eo
citius lapsa res est repetitumque duobus uti mandaretur consulum nomen imperiumque.
[
3]
decemviri
creati Ap.
Claudius T.
Genucius P.
Sestius3 L.
Veturius C.
Iulius A.
Manlius P.
Sulpicius P.
Curiatius T.
Romilius4 Sp.
Postumius.
[
4]
Claudio et Genucio,
quia designati consules in eum annum fuerant,
pro honore honos redditus,
et Sestio,
alteri consulum prioris anni,
quod eam rem collega invito
ad patres rettulerat.
[
5]
his proximi habiti legati tres
qui Athenas ierant,
simul ut pro legatione tam
longinqua praemio esset honos,
simul peritos legum
peregrinarum ad condenda nova iura usui fore
credebant.
[
6]
supplevere ceteri numerum.
graves
quoque aetate electos novissimis suffragiis ferunt,
quo minus ferociter aliorum scitis adversarentur.
[
7]
regimen totius magistratus penes Appium erat
[p. 110]
favore5 plebis;
adeoque novum sibi ingenium6 induerat ut plebicola repente omnisque aurae popularis captator evaderet pro truci saevoque insectatore plebis.
[
8]
decimo die ius populo singuli reddebant.
eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant:
collegis novem singuli accensi apparebant.
et in
unica concordia inter ipsos,
qui consensus privatis
interdum inutilis est,
7 summa adversus alios aequitas erat.
[
9]
moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis erit.
cum sine provocatione creati essent,
defosso cadavere domi apud P.
Sestium,
8 patriciae gentis virum,
[
10?]
invento prolatoque in contionem,
in re iuxta manifesta atque atroci C.
Iulius decemvir diem Sestio9 dixit et accusator ad populum exstitit,
cuius rei iudex legitimus erat,
decessitque iure10 suo,
ut demptum de vi magistratus populi libertati adiceret.