Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. moverat plebem oratio consulis;
erecti patres
restitutam credebant rem publicam.
consul alter,
comes animosior quam auctor,
suscepisse collegam
priorem actiones1 tam graves2 facile passus,
in peragendis consularis officii partem ad se vindicabat.
tum tribuni,
[
2?]
eludentes velut vana dicta persequi
[p. 70]
quaerendo quonam modo exercitum educturi3 consules essent quos dilectum habere nemo passurus sit.
4
[
3]
“
nobis vero”
inquit Quinctius “
nihil dilectu opus est,
cum,
quo tempore P.
Valerius ad recipiundum Capitolium arma plebi dedit,
omnes in verba iuraverint conventuros se iussu consulis nec iniussu abituros.
[
4]
edicimus itaque,
omnes qui in verba iurastis crastina die armati ad lacum Regillum adsitis.”
cavillari tum tribuni et populum exsolvere
religione velle:
privatum eo tempore Quinctium
fuisse cum sacramento adacti sint.
[
5]
sed nondum
haec quae nunc tenet saeculum neglegentia deum
venerat,
nec interpretando sibi quisque ius iurandum
et leges aptas faciebat,
sed suos potius mores ad ea
accommodabat.
[
6]
igitur tribuni,
ut impediendae rei
nulla spes erat,
de proferendo exitu5 agere,
eo magis,
quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat,
locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset,
ut quidquid Romae vi tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur:
omnes id iussuros quod consules velint;
6
[
7]
neque enim provocationem esse longius ab urbe mille passuum,
et tribunos,
si eo veniant,
in alia turba Quiritium subiectos fore consulari imperio
[
8]
terrebant haec;
sed ille maximus terror animos agitabat,
[p. 72] quod saepius Quinctius dictitabat se consulum comitia7 non habiturum;
non ita civitatem aegram esse ut consuetis remediis sisti possit;
8 dictatore opus esse rei publicae,
ut qui se moverit ad sollicitandum statum civitatis sentiat sine provocatione dictaturam esse.