previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. accipiunt civitatem placidiorem consules C.1 Claudius Appi filius et P. Valerius Publicola. nihil] novi novus annus attulerat; legis ferendae aut accipiendae cura civitatem tenebat. [2] quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant, eo acrius contra tribuni tendebant ut plebi suspectos eos criminando facerent: [3] coniurationem factam; Caesonem Romae esse; interficiendorum tribunorum, trucidandae [p. 52] plebis consilia inita; id negotii datum ab senioribus2 patrum ut iuventus tribuniciam potestatem e re publica tolleret formaque eadem civitatis esset quae ante Sacrum montem occupatum fuerat. [4] et a Volscis et Aequis statum iam ac prope sollemne in singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud novum malum necopinato exortum. [5] exsules servique, ad duo milia3 hominum et quingenti, duce Ap. Herdonio Sabino nocte Capitolium atque arcem occupavere. [6] confestim in arce facta caedes eorum qui coniurare et simul capere arma noluerant: alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant. alternae vocesad arma!” ethostes in urbe suntaudiebantur. [7] consules et armare plebem et inermem pati timebant incerti quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab servili fraude, urbem invasisset. sedabant tumultus, sedando interdum movebant; nec enim poterat pavida et consternata multitudo regi imperio. dant tamen arma, non volgo, [8?] tantum ut incerto hoste praesidium satis fidum ad omnia esset. solliciti reliquum noctis incertique qui homines, quantus numerus hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna omnis urbis loca egere. lux deinde aperuit bellum ducemque belli. [9] servos ad [p. 54] libertatem Ap. Herdonius ex Capitolio vocabat: se4 miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exsules iniuria pulsos in patriam reduceret et servitiis grave iugum demeret. id malle populo Romano auctore fieri: si ibi spes non sit, se Volscos et Aequos et omnia extrema temptaturum et concitaturum.

1 A.U.C. 294

2 A.U.C. 294

3 duo milia ς: ∞ ∞ milia ω: ccc milia O: cecc milia P2FUTBD3 (cf. Dion. Hal. x. xiv. 1).

4 A.U.C. 294

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: