Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. accipiunt civitatem placidiorem consules C.
1 Claudius Appi filius et P.
Valerius Publicola.
nihil]
novi novus annus attulerat;
legis ferendae aut accipiendae cura civitatem tenebat.
[
2]
quantum iuniores
patrum plebi se magis insinuabant,
eo acrius contra
tribuni tendebant ut plebi suspectos eos criminando
facerent:
[
3]
coniurationem factam;
Caesonem Romae
esse;
interficiendorum tribunorum,
trucidandae
[p. 52]
plebis consilia inita;
id negotii datum ab senioribus2 patrum ut iuventus tribuniciam potestatem e re publica tolleret formaque eadem civitatis esset quae
ante Sacrum montem occupatum fuerat.
[
4]
et a Volscis
et Aequis statum iam ac prope sollemne in singulos
annos bellum timebatur,
propiusque aliud novum
malum necopinato exortum.
[
5]
exsules servique,
ad
duo milia3 hominum et quingenti,
duce Ap.
Herdonio Sabino nocte Capitolium atque arcem occupavere.
[
6]
confestim in arce facta caedes eorum qui coniurare et simul capere arma noluerant:
alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant.
alternae voces “
ad arma!”
et “
hostes in urbe
sunt”
audiebantur.
[
7]
consules et armare plebem et
inermem pati timebant incerti quod malum repentinum,
externum an intestinum,
ab odio plebis
an ab servili fraude,
urbem invasisset.
sedabant
tumultus,
sedando interdum movebant;
nec enim
poterat pavida et consternata multitudo regi imperio.
dant tamen arma,
non volgo,
[
8?]
tantum ut incerto
hoste praesidium satis fidum ad omnia esset.
solliciti
reliquum noctis incertique qui homines,
quantus
numerus hostium esset,
in stationibus disponendis
ad opportuna omnis urbis loca egere.
lux deinde
aperuit bellum ducemque belli.
[
9]
servos ad
[p. 54]
libertatem Ap.
Herdonius ex Capitolio vocabat:
se4 miserrimi cuiusque suscepisse causam,
ut exsules iniuria pulsos in patriam reduceret et servitiis grave iugum demeret.
id malle populo Romano auctore fieri:
si
ibi spes non sit,
se Volscos et Aequos et omnia
extrema temptaturum et concitaturum.