previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. decemvir alienatus ad libidinem animo negat ex hesterno1 tantum convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam seditionem. [2] itaque se haud inscium eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium pro maiestate imperii coerceret. [3] “proinde quiesse erit melius. I,” inquit,2lictor, submove turbam et da viam domino ad [p. 158] prehendendum mancipium.” cum haec intonuisset3 plenus irae, multitudo ipsa se sua sponte dimovit desertaque praeda iniuriae puella stabat. [4] tum Verginius ubi nihil usquam auxilii vidit, “quaesoinquit, “Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo4 inclementius in te sum invectus; deinde sinas hic coram virgine nutricem percontari quid hoc rei sit, ut si falso pater dictus sum aequiore hinc animo discedam.” [5] data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas quibus nunc novis est nomen atque ibi ab lanio cultro arrepto, “hoc te uno quo possumaitmodo, filia, in libertatem vindico.” pectus deinde puellae transfigit respectansque ad tribunalteinquit, “Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro.” [6] clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius comprehendi Verginium iubet. ille ferro quacumque ibat viam facere, donec multitudine etiam prosequentium tuente ad portam perrexit. [7] Icilius Numitoriusque exsangue corpus sublatum ostentant populo; scelus Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris deplorant. [8] sequentes clamitant matronae: eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse?—cetera quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus [p. 160] subicit. [9] virorum et maxime Icili vox tota tribuniciae5 potestatis ac provocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum erat.

1 ex hesterno vorm.? ex haesterno M: ex sterno P: esterno U: hesterno F3OD4: externo BHRDL.

2 i, inquit R2D2: ii inquit RDL: inquit (inquid B) ω.

3 A.U.C. 305

4 si quo Weissenborn (cf. IV. i. 5): si quod (qđ H) ω: si quot RDL: si quid ς:si Alschefski.

5 A.U.C. 305

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (37 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: