[4] adversus iniuriam decreticum multi magis fremerent quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius, puellae avus,3 et sponsus Icilius interveniunt; [5] dataque inter turbam via, cum multitudo Icili maxime interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait vociferantemque Icilium submovet. [6] placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset. “ferro hinc tibi submovendus sum, Appi” inquit, “ut tacitum feras quod celari vis. virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus. [7] proinde omnes collegarum quoque lictores convoca; expediri virgas et secures iube; non manebit extra domum patris sponsa Icili. [8] non, si tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum vestrae libidini datum est. [9] saevite in tergum et in cervices nostras: pudicitia saltem in tuto sit. huic si vis adferetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa, Verginius militum pro unica filia, omnes [p. 150] deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu4 istud unquam decretum sine caede nostra referes. [10] postulo, Appi, etiam atque etiam consideres quo progrediare. [11] Verginius viderit de filia ubi venerit quid agat; hoc tantum sciat, sibi si huius vindiciis cesserit condicionem filiae quaerendam esse. me vindicantem sponsam in libertatem vita citius deseret quam fides.”