[3] quem ad modum se tribuni gessissent in prohibendo dilectu, sic se patres in lege, quae per omnes comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant. [4] initium erat rixae, cum discedere populum iussissent tribuni, quod patres se submoveri haud sinebant. nec fere seniores rei intererant, quippe quae non consilio regenda, sed permissa temeritati audaciaeque esset. [5] multum 'I [p. 151] et consules se abstinebant, ne cui in conluuione rerum maiestatem suam contumeliae offerrent.
[6] caeso erat Quinctius, ferox iuvenis qua nobilitate gentis, qua corporis magnitudine et viribus. ad ea munera data a diis et ipse addiderat multa belli decora facundiamque in foro, ut nemo non lingua, non manu promptior in civitate haberetur. [7] hic cum in medio patrum agmine constitisset eminens inter alios, velut omnes dictaturas consulatusque gerens in voce ac viribus suis, unus impetus tribunicios popularesque procellas sustinebat. [8] hoc duce saepe pulsi foro tribuni, fusa ac fugata plebes est; qui obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat, ut satis appareret, si sic agi liceret, victam legem esse.
[9] tum prope iam perculsis aliis tribunis A. Verginius ex collegio unus Caesoni capitis diem dicit. atrox ingenium accenderat eo facto magis quam conterruerat; eo acrius obstare legi, agitare plebem, tribunos velut iusto persequi bello. [10] accusator pati reum ruere invidiaeque flammam ac materiam criminibus suis suggerere; legem interim non tam ad spem perferendi quam ad lacessendam Caesonis temeritatem ferre. [11] ibi multa saepe ab iuventute inconsulte dicta factaque in unius Caesonis suspectum incidunt ingenium. [12] tamen legi resistebatur. et A. Verginius identidem plebi: 'ecquid sentitis iam vos, Quirites, Caesonem simul civem et legem, quam cupitis, habere non posse? [13] quamquam quid ego legem loquor? libertati obstat; omnes Tarquinios superbia exsuperat. expectate, dum consul aut dictator fiat, quem privatum viribus et audacia regnantem videtis'. adsentiebantur multi pulsatos se querentes et tribunum ad reum peragendum ultro incitabant.