Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30.
Secuntur consules Q. Minucius, M. Horatius Pulvillus. cuius initio anni cum foris otium esset, domi
seditiones iidem tribuni, eadem lex faciebat;
[2]
ulteriusque
ventum foret—adeo exarserant animis—, ni velut
dedita opera nocturno impetu Aequorum Corbione
amissum praesidium nuntiatum esset.
[3]
senatum consules vocant: iubentur subitarium scribere exercitum
atque in Algidum ducere. inde posito legis certamine
nova de dilectu contentio orta;
[4]
vincebaturque consulare
imperium tribunicio auxilio, cum alius additur terror:
Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros
Romanos, inde ad urbem venire.
[5]
is metus perculit,
ut scribi militem tribuni sinerent, non sine pactione
tamen, ut, quoniam ipsi quinquennium elusi essent
parvumque id plebi praesidium foret, decem deinde
tribuni plebis crearentur.
[6]
expressit hoc necessitas
patribus; id modo excepere, ne postea eosdem tribunos
viderent. tribunicia comitia, ne id quoque post bellum
ut cetera vanum esset, extemplo habita.
[7]
tricesimo
sexto anno a primis tribuni plebis decem creati sunt,
bini ex singulis classibus, itaque cautum est ut postea
crearentur.
[8]
dilectu deinde habito Minucius contra
Sabinos profectus non invenit hostem. Horatius, cum
iam Aequi Corbione interfecto praesidio Ortonam etiam
cepissent, in Algido pugnat, multos mortalis occidit,
fugat hostem non ex Algido modo, sed a Corbione
Ortonaque. Corbionem etiam diruit propter proditum
praesidum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.