[5] cum dilatum tempus iniuriae esset secessissentque advocati puellae, placuit omnium primum fratrem Icili filiumque Numitori, inpigros iuvenes, pergere inde recta ad portam, et, quantum accelerari posset, Verginium acciri e castris: [6] in eo verti puellae salutem, si postero die vindex iniuriae ad tempus praesto esset. iussi pergunt citatisque equis nuntium ad patrem perferunt. cum instaret adsertor puellae, [7] ut vindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret Icilius sedulo tempus terens, dum praeciperent iter nuntii missi in castra, manus tollere undique multitudo et se quisque paratum ad spondendum Icilio ostendere. [8] atque ille lacrimabundus 'gratum est' inquit; 'crastina die vestra opera utar, sponsorum nunc satis est.' ita vindicatur Verginia spondentibus propinquis.
[9] Appius paulisper moratus, ne eius rei causa sedisse videretur, postquam omissis rebus aliis prae cura unius nemo adibat, domum se recepit collegisque in castra scribit, ne Verginio commeatum dent atque etiam in custodia habeant. [10] inprobum consilium serum, ut debuit, fuit, et iam commeatu sumpto profectus Verginius prima vigilia erat, cum postero die mane de retinendo eo nequiquam litterae redduntur.