previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50. itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in monte Vecilio erant, nuntiant decemviris, ut omni ope ab seditione milites contineant. [2] ibi Verginius maiorem, quam reliquerat in urbe, motum excivit. [3] nam praeterquam quod agmine prope quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra convertit. et togae multifariam in castris visae maioris aliquanto, quam erat, speciem urbanae multitudinis fecerant. [4] quaerentibus, quid rei esset, flens diu vocem non misit; tandem, ut iam ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silentium fuit, ordine cuncta, ut gesta erant, exposuit. [5] supinas deinde tendens manus commilitones appellans orabat, ne, quod scelus Ap. Claudi esset, sibi attribuerent neu se ut parricidam liberum aversarentur. [6] sibi vitam filiae sua cariorem fuisse, si liberae ac pudicae vivere licitum fuisset; cum velut servam ad stuprum rapi videret, morte amitti melius ratum quam contumelia liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum. [7] nec se superstitem filiae futurum fuisse, nisi spem ulciscendae mortis eius [p. 190] in auxilio commilitonum habuisset. illis quoque enim filias, sorores coniugesque esse, nec cum filia sua libidinem Ap. Claudi extinctam esse, sed quo inpunitior sit, eo effrenatiorem fore. [8] aliena calamitate documentum datum illis cavendae similis iniuriae. quod ad se adtineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pudica victura fuerit, miseram, sed honestam mortem occubuisse; [9] non esse iam Appi libidini locum in domo sua; ab alia violentia eius eodem se animo suum corpus vindicaturum, quo vindicaverit filiae; ceteri sibi ac liberis suis consulerent.

[10] haec Verginio vociferanti succlamabat multitudo nec illius dolori nec suae libertati se defuturos. et inmixti turbae militum togati eadem illa querendo docendoque, quanto visa quam audita indigniora oportuerit videri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse, [11] insecutique, qui Appium prope interemptum in exilium abisse dicerent, perpulerunt, ut ad arma conclamaretur vellerentque signa et Romam proficiscerentur. [12] decemviri, simul iis, quae videbant, iisque quae acta Romae audierant, perturbati, alius in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt. et leniter agentibus responsum non redditur; imperium si quis inhiberet, et viros et armatos se esse respondetur. [13] eunt agmine ad urbem et Aventinum insidunt, ut quisque occurrerat, plebem ad repetendam libertatem creandosque tribunos plebis adhortantes. alia vox nulla violenta audita est.

senatum Sp. Oppius habet. [14] nihil placet aspere agi: [15] quippe ab ipsis datum locum seditioni esse. mittuntur tres legati consulares Sp. Tarpeius, C. Iulius, P. Sulpicius, qui quaererent senatus verbis, cuius iussu castra deseruissent, aut quid sibi vellent, qui armati Aventinum obsedissent belloque averso ab hostibus patriam suam cepissent. [16] non defuit, quod responderetur; deerat, qui daret responsum nullodum certo duce nec satis audentibus singulis invidiae se offerre. id modo a [p. 191] a multitudine conclamatum est, ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent: iis se daturos responsum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (23 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: