[14]
et
quoniam de criminibus superioris coniurationis Hortensium
diligenter audistis, de hac coniuratione quae me consule facta
est hoc primum attendite.
multa, cum essem consul, de summis1 rei publicae periculis audivi, multa quaesivi, multa cognovi; nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indicium2, nullae litterae pervenerunt, nulla suspicio3. multum haec vox fortasse valere deberet4 eius hominis qui consul insidias rei publicae consilio investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset, cum is se5 nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret. sed ego nondum utor6 hac voce ad hunc defendendum; ad purgandum me potius utar, ut mirari Torquatus desinat me qui Autronio non adfuerim7 Sullam defendere.