previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. in hoc vos pudore, iudices1, et in hac vita tanto sceleri locum fuisse credatis2? aspicite ipsum, contuemini os, conferte crimen cum vita, vitam3 ab initio usque4 ad hoc tempus explicatam5 cum crimine recognoscite. [75] Mitto rem publicam, quae fuit semper Sullae carissima; hosne amicos, talis viros, tam cupidos sui, per quos res eius secundae quondam erant ornatae6, nunc sublevantur adversae, crudelissime perire voluit, ut cum Lentulo et Catilina et Cethego foedissimam vitam ac miserrimam turpissima morte proposita degeret? non, inquam, cadit7 in hos mores, non in hunc pudorem, non in hanc vitam, non in hunc hominem ista suspicio. nova quaedam illa immanitas exorta est, incredibilis fuit ac singularis furor, ex multis ab adulescentia conlectis perditorum hominum vitiis repente ista tanta importunitas inauditi sceleris exarsit. nolite, [76] iudices, arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisseneque enim ulla gens tam barbara aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam crudelis hostis patriae sit inventus—, beluae quaedam illae ex portentis immanes ac ferae forma8 hominum indutae exstiterunt. perspicite etiam atque etiam, iudices,—nihil enim est quod in hac causa dici possit9 vehementiuspenitus introspicite Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli ceterorumque mentis; quas vos in his libidines, quae flagitia, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis furores, quas notas facinorum, quae indicia parricidiorum, quantos acervos scelerum10 reperietis! ex magnis et diuturnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis erupit, ut ea confecta et eiecta convalescere aliquando et sanari civitas posset11; neque enim est quisquam qui arbitretur illis inclusis in re publica pestibus diutius haec12 stare potuisse. itaque eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas rei publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt. in hunc igitur gregem vos nunc P.


1 iudicii codd.: corr. Angelius

2 credatis Zielinski (p. 204): creditis codd.

3 vitam TE: om. cett.

4 ab initio usque Tπa: ab initio E: usque cett.

5 explicatam TE: explicata cett.

6 ornatae b2ς: ordinatae cett.

7 non cadit non inquam cadit cod. H. Stephani

8 formas π

9 possit πbχς: posset cett.

10 facinorum ... scelerum T: scelerum ... facinorum cett.

11 posset k, Ernesti: possit cett.

12 haec hoc imperium c2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: