previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. [50] ego vero quibus ornamentis adversor tuis aut cui dignitati vestrae repugno? quid est quod iam ab hoc expetas? honos1 ad patrem, insignia honoris ad te delata sunt. tu ornatus2 exuviis3 huius4 venis ad eum lacerandum quem interemisti, ego iacentem et spoliatum defendo et protego. atque hic tu et reprehendis me quia defendam et irasceris; ego autem non modo tibi non irascor sed ne5 reprehendo quidem factum tuum. te enim existimo tibi statuisse quid faciendum putares et satis idoneum offici tui6 iudicem esse7 potuisse8. [51]

at accusat C.9 Corneli filius et id aeque10 valere debet ac si pater indicaret. O patrem Cornelium sapientem qui, quod praemi solet esse in indicio11, reliquerit, quod turpitudinis in confessione, id per accusationem fili susceperit! sed quid est tandem quod indicat12 per istum puerum Cornelius? si vetera13, mihi ignota, cum Hortensio communicata, respondit14 Hortensius; sin, ut ais, illum conatum15 Autroni et Catilinae, cum in campo consularibus comitiis, quae a me habita sunt, caedem facere voluerunt, Autronium tum in campo vidimussed16 quid dixi vidisse nos? ego vidi; vos enim tum, iudices, nihil laborabatis neque suspicabamini, ego tectus praesidio firmo amicorum Catilinae tum et17 Autroni copias et conatum repressi. [52] num quis est igitur qui tum dicat in campum aspirasse Sullam? atqui, si tum se cum18 Catilina societate sceleris coniunxerat, cur ab eo discedebat, cur cum Autronio non erat, cur in19 pari causa non paria signa criminis reperiuntur? sed quoniam Cornelius ipse etiam nunc de indicando dubitat, et20, ut dicitis, informat ad hoc21 adumbratum indicium filium22, quid tandem de illa nocte dicit, cum inter falcarios ad M. Laecam23 nocte ea quae consecuta est posterum diem Nonarum Novembrium24 me consule Catilinae denuntiatione convenit? quae nox omnium temporum coniurationis acerrima fuit atque acerbissima. tum Catilinae dies exeundi, tum ceteris manendi condicio, tum discriptio25 totam per urbem caedis atque incendiorum constituta est; tum26 tuus pater, Corneli, id quod tandem aliquando confitetur, illam sibi officiosam provinciam depoposcit ut, cum prima luce consulem salutatum veniret, intromissus et meo27 more et iure amicitiae me in meo lectulo28 trucidaret.


1 honos T: honor cett.

2 ornatus huius c2k

3 exuviis TE: eximiis π: et uiuus a: eripuis p: erumnis cett.

4 huius E: om. cett.

5 ne T: neque cett.

6 tui TE: om. cett.

7 esse suppl. Halm

8 potuisse T: posuisse cett.

9 C. suppl. ed. V

10 et id aeque Tπ: et idemque a: idemque cett.

11 indicio Tc: iudicio cett.

12 indicet Taπ

13 si vertera T: suescã a: sin ea π: si est causa cett.

14 respondit T: respondet (-eat π) cett.

15 conatum T: comitatum cett.

16 sed Madvig: et codd.

17 tum et aπ: tum T: tunc et cett.

18 secum Taπ Catilinam T

19 in ire T (fort. in re pari sine causa)

20 et π, Reid: om. cett.

21 adhuc Ernesti

22 filium T: filii cett.

23 Laecam T: Leccam cett.

24 Nonas Novembris bc

25 discr. Bücheler: descr. codd.

26 tum Tπab: tunc cett.

27 et meo meo Tπ

28 lectulo Tπ: lecto cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: