25. omnibus in rebus, iudices1, quae graviores maioresque sunt,
quid quisque voluerit, cogitarit, admiserit, non ex crimine,
sed ex moribus eius qui arguitur est ponderandum. neque
enim potest quisquam nostrum subito fingi neque cuiusquam
repente vita mutari aut natura converti.
[70]
circumspicite
paulisper mentibus vestris, ut alia mittamus2, hosce ipsos
homines qui huic adfines sceleri fuerunt. Catilina contra
rem publicam coniuravit. cuius aures umquam haec3 respuerunt?
conatum esse audacter4 hominem a pueritia non
solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et
studio in omni flagitio, stupro, caede versatum5? quis eum
contra patriam pugnantem perisse miratur quem semper
omnes ad civile latrocinium natum putaverunt? quis
Lentuli societates cum indicibus, quis insaniam libidinum,
quis perversam atque impiam religionem recordatur qui
illum aut nefarie cogitasse6 aut stulte sperasse7 miretur?
quis de C. Cethego atque eius in Hispaniam profectione
ac de volnere Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius poenam
carcer aedificatus esse videatur?
[71]
omitto ceteros, ne sit
infinitum; tantum a vobis peto ut taciti de omnibus quos
coniurasse cognitum est cogitetis; intellegetis8 unum quemque
eorum9 prius ab10 sua vita quam11 vestra12 suspicione esse
damnatum. ipsum illum Autronium, quoniam eius nomen
finitimum maxime est huius13 periculo et crimini, non sua
vita ac natura14 convicit15? semper audax, petulans, libidinosus;
quem in stuprorum defensionibus non solum verbis
uti improbissimis solitum esse scimus verum etiam pugnis et
calcibus, quem exturbare homines ex16 possessionibus, caedem
facere vicinorum, spoliare fana sociorum, comitatu17 et armis
disturbare iudicia, in bonis rebus omnis contemnere, in
malis pugnare contra bonos, non rei publicae cedere, non
fortunae ipsi succumbere. huius si causa non manifestissimis
rebus teneretur, tamen eum mores ipsius ac vita
convinceret.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 iudices om. T
2 mittamus T: omittamus cett.
3 haec V: hoc cett.
4 audacter T: om. cett.
5 versatum grassatum E
6 cogitasse TE: om. cett.
7 sperasse E: cogitasse cett.
9 eorum illorum bk, ed. V
10 ab Tb2: a cett.: del. Madvig
14 vita ac natura T: ante acta vita ςg: consuetudine ac vita c: ac (hac χ: haec k) vita apχk
15 convicit T: convincit cett.
17 comitatu scripsi: vi (vi. a) conatum (-u ςbψk) codd. (cf. § 51): vi Lambinus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.