previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [29] quod si illis meis praesidiis forte invides, et si ea tibi regia videntur quod omnes boni omnium generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt, consolare te quod omnium mentes improborum mihi uni maxime sunt infensae et adversae; qui me non modo1 idcirco oderunt quod eorum conatus impios et furorem consceleratum repressi, sed eo etiam magis2 quod nihil iam3 se simile me vivo conari posse arbitrantur. [30] at4 vero quid ego mirer5, si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L. Torquatus primum ipse his fundamentis6 adulescentiae iactis, ea spe proposita amplissimae dignitatis, deinde L. Torquati, fortissimi consulis, constantissimi senatoris, semper optimi civis filius, interdum efferatur immoderatione verborum? qui cum suppressa voce de scelere P. Lentuli7, de audacia coniuratorum omnium dixisset, tantum modo ut vos qui ea probatis exaudire possetis, de supplicio8, de carcere magna et queribunda voce dicebat. [31] in quo primum illud erat9 absurdum quod, cum ea quae leviter10 dixerat vobis probare volebat, eos autem11 qui circum iudicium stabant audire nolebat, non intellegebat ea quae clare diceret ita illos audituros quibus se venditabat ut vos quoque audiretis, qui id non probabatis12. deinde alterum iam oratoris est13 vitium non videre quid14 quaeque causa postulet. nihil est enim tam alienum ab eo qui alterum coniurationis accuset quam videri coniuratorum poenam mortemque lugere. quod cum is tribunus pl. facit qui unus videtur ex illis ad lugendos coniuratos relictus, nemini15 mirum est; difficile est enim tacere, cum doleas; te, si quid eius modi facis16, non modo talem adulescentem sed in ea causa in qua te vindicem coniurationis velis esse vehementer admiror. [32] sed reprehendo tamen illud maxime quod isto ingenio et prudentia praeditus causam rei publicae non tenes, qui arbitrere plebi Romanae res eas non probari quas me consule omnes boni pro communi salute17 gesserunt.


1 non modo ψ2: non solum πχψ1ς: non modo solum cett. (mõ postomissum turbas dedit

2 magis etiam e

3 iam om. e

4 ac T

5 mirer Te: miror cett.

6 his fund. ipse e

7 P. Lentuli del. Garatoni

8 supplicio de Lentulo add. Tea: P. Lentuli add. cett., del. Halm (de laqueo Reid

9 erat illud T

10 leniter Sylvius

11 autem om. T

12 probabitis Taπ

13 est suppl. Reid

14 quod T

15 nemini Te, Schol.: re ... a ςgp: vere π: nec ... χ1c: nec (neque k) hoc χ2c2k

16 facis eius modi e

17 comm. salute c, Lag. 9: salute comm. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: