[90]
te
ipsum iam, Torquate, expletum huius1 miseriis esse2 par erat3
et, si4 nihil aliud Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen
eo vos contentos5 esse oportebat; honoris enim contentio
vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt. sed cum huic
omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miserrima6
ac luctuosissima destitutus sit7, quid est quod expetas8
amplius? Lucisne hanc usuram eripere vis9 plenam lacrimarum
atque maeroris, in qua cum maximo cruciatu ac10
dolore retinetur? libenter reddiderit adempta ignominia
foedissimi criminis. an vero inimicum ut expellas? cuius
ex miseriis, si esses crudelissimus, videndo fructum caperes
maiorem11 quam audiendo.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.