1. ... oportuisse an ita dissolvit ut omnes alii dissolverunt?
nam ita ego defendo M. Fonteium, iudices, itaque contendo
post legem Valeriam latam1 ... te ... quaestore usque ad
T. Crispinum quaestorem aliter neminem solvisse; hunc
omnium superiorum, huius autem omnis qui postea fuerint
auctoritatem dico secutos.
[2]
quid accusas, quid reprendis?
nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait
ab Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possum2
existimare utrum ipse erret an vos3 in errorem inducere4 velit.
quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata
esse nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur,
auctorem habet eum quem tu maxime laudas Hirtuleium;
qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse
reperitur. reprehendis solutionis genus; eodem modo
Hirtuleium dissolvisse publicae tabulae coarguunt. laudas
illum quod dodrantarias tabulas instituerit; easdem Fonteius
instituit et eodem genere pecuniae. nam ne forte sis
nescius et istas tabulas existimes ad diversam veteris5 aeris
alieni rationem pertinere, ob unam causam et in uno genere
sunt institutae. nam cum publicanis qui Africam, qui
Aquileiense6 portorium7 ...
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.