1. Antea sic hanc causam1 agere statueram2, recuperatores3, ut
infitiaturos4 adversarios arbitrarer tantam caedem et tam
atrocem ad familiam suam pertinere. itaque animo soluto
a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id
me testibus planum facere posse. nunc vero postea quam
non modo confessus est vir primarius, L. Quin5ctius ...
Roughly six lines of eighty characters are missing. laborabam6 ut, quod arguebam, id factum esse ostenderem; nunc in eo consumenda est oratio ut ne adversarii, quod infitiari nullo modo potuerunt, cum maxime cuperent, id cum confessi sunt, meliore loco esse videantur. [2] itaque tum vestrum difficilius iudicium7, mea facilis defensio fore videbatur. ego enim omnia in testibus8 ...
Seven lines are missing quid est facilius quam de eo qui confitetur iudicare? mihi autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec atrocius verbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque apertius oratione mea fieri quam ipsorum confessione factum est. [3]

Cum in hac re quam commemoravi
mihi mutanda ratio defensionis ...
Seven lines are missing
minus diligenter illius existimationem quam9 rem M. Tulli
viderer defendere. nunc quoniam Quinctius ad causam
pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique
confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M.
Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si
minus eius famae parcere videbor quam antea consului.
Six lines are missing.