1. Cum propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices,
in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros
eius honori viderem esse fautores, capiebam animo non
mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti
fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam.
Cum autem audirem meos partim inimicos, partim invidos
huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam
esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix,
dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam
ipsam causam esset infestior quod is meam salutem atque
vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset.
[2]
nunc
autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et
recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum
quemque vestrum. video enim hoc in numero neminem
cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me summum1
meritum, cui non sim obstrictus memoria benefici
sempiterna. itaque non extimesco ne Cn. Plancio custodia
meae salutis apud eos obsit2 qui me ipsi3 maxime salvum
videre voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem
admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum
et dignitatis et4 salutis meae, reum sibi hunc potissimum
delegisse5 quam metuendum ne vobis6 id ille magna ratione
fecisse videatur.
[3]
quamquam mihi non sumo tantum neque
adrogo, iudices7, ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem
consecutum8 putem. Nisi eius integerrimam
vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam,
pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo;
sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectanda9,
petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea
custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante
tribuatis. equidem ad reliquos labores, quos in hac causa
maiores suscipio10 quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo,
quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est,
cuius ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed
etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de
re reoque dixerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.