[25]
ac1 si, iudices, ceteris2 patriciis me et vos peregrinos
videri oporteret, a Torquato tamen hoc vitium3 sileretur; est
enim ipse a4 materno genere municipalis, honestissimi ac
nobilissimi generis, sed tamen Asculani. aut igitur doceat
Picentis solos non esse5 peregrinos aut gaudeat suo generi
me meum non anteponere6. qua re neque tu me peregrinum
posthac dixeris, ne gravius refutere, neque regem, ne derideare.
Nisi forte regium tibi videtur ita vivere ut non modo
homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli servias, contemnere
omnis libidines, non auri, non argenti, non ceterarum
rerum indigere, in senatu sentire libere, populi utilitati
magis7 consulere quam voluntati, nemini cedere, multis obsistere.
si hoc putas esse regium8, regem me esse9 confiteor;
sin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum
adrogans aut superbum movet, quin tu id potius profers
quam verbi invidiam contumeliamque maledicti?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.